Rozmiar: 15909 bajtów

- 209 -

1358. Sept. 26. Liegnitz.

Erbrichter und Schöppen der Stadt thun kund, dass Johannes Schonebir und seine Nachkommen an dem bei ihrem Hofe vorbeifliessenden Wasser vermittelst eines Aquaeductes freien Antheil haben sollen.

Nos Franczco iudex hereditarius in Legnicz et scabini ibidem videlicet Nicolaus Pfutir, Peczuldus Elle, Hertelinus, Johannes Haynaw, Ticzco Pellifex, Andirlinus Gurteler et Nicolaus Mertschicz in presentibus recognoscimus vniuersis, quod astando coram nobis in bannito iudicio Johannes Schonebir rite et racionabiliter consecutus est et optinuit. per diffinitiuam sentenciam iuris ordine mediante, quod ipse et omnes sui heredes et successores ad omnem aquam in curia sua decidentem et effluentem liberum habere debent aqueductum et, transitum et hoc per cloacam, que est inter curiam suam et curiam pulcri Yone vicini sui; eadem autem cloaca debet habere in latitudine alteram dimidiam vlnam aut ad minus quinque quartalia. Item ipsam cloacam ijdem vicini sui tenentur obseruare, quemadmodum ab atiquo consuetum fuit, et ipsam nullis edificijs vel structuris quodolibet impedire. Super quo presentem litteram nostris dedimus sub sigillis. Actum in proximo iudicio ante festum sancti Michaelis anno domini millesimo CCCmo quinquagesimo octauo.

Vidimus des Schöppenbuches de anno 1385. fer. IIIIta in die sancti Francisci. Kgl. Bibl. zu Berl. Ms. Boruss. f. 563e.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów